Anonymous, Garbarek: Sanctus
Jan Garbarek
4:45Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei Quid est homo, quia magnificas eum Aut quid apponis erga eum cor tuum? Visitas eum diluculo, et subito probas illum Usquequo non parcis mihi Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam? Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi Et factus sum mihimet ipsi gravis? Cur non tolles peccatum meum Et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce, nunc in pulvere dormiam Et si mane me quaesieris, non subsistam