Codex Las Huelgas: Iii. Eterni Numinis (Prose Vi De Santa María La Real Clh 55)
Jordi Savall
6:37Ia Gaude, Virgo, plena Deo, de qua natus fortis leo; Christus mortem philisteo dedit, id est Zabulo. Ib Orbem, luce destitutum, tu illustras, dum virtutum regem paris, nostrum ductum in omni periculo. IIa Rex est Christus qui gravatus, in Egypto captivatus, donum prestat libertatis, ruptis vinclis validis. IIb Nam in luti servitute nostre manus in volute sunt a luto iam solute a penisque sordidis. IIIa Ergo per te iam placcatus Deus, olim provocatus, aufert nobis, miseratus, servitutem lateris. IIIb Deus, quoque miserator, omnis boni dispensator, plage nostre fit sanator plaga sui lateris. IVa Ecce quantum nos dilexit que de luto nos erexit et ab hoste nos protexit suum mittens Filium. IVb Hic, laborans, languens, lassus, est pro nobis mortem passus, hic et nobis fit conpassus per te det et premium. Amen.